Jump to content

Pagina:Romani calendarii explicatio (IA CAS260ARomaniCalendarii processed).djvu/190

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
154
CALEND. GREG.

vel in eadem linea consistendum, vt hęc ipsa regula tripertita docet. Porro vt facilior redda tur aequationis ratio, apposuimus signum hoc, (,illis centesimis annis, quibus Luna aequatio¬ nem postulat, simplex quidem tertio cuique centesimo, duplex vero quarto cuique centesimo, in quem aequatio ab antecedente trecentesimo anno differtur: quod quidem fit, vt diximus, annis 2400. post 1800. annum, quo primum facta est eiusmodi aequationis dilatio. Tunc enim ęquatio differtur in annum 4300. ab anno 4200. quanquam annus 4200. sit tertius cen¬ tesimus ab vltima Lunę aequatione anno 3 900. facta. Idem faciendum est annis 2400. post annum 4300. hoc est, anno 6700. à quo aequatio differtur in annum 6800. Item annis 2400. post annum 6800. id est, anno 9200. Tunc enim ęquatio adhibenda est non anno 9200. sed 9300. atque ita de cęteris . Atque haec quidem omnia confecta sunt ex sententia auctoris Calendarij: sed quia cum tabulam hanc aequationis diligentius excuteremus, deprehendi¬ mus eam post aliquot annorum millia non amplius Nouilunia exhibere Nouilunijs cęle¬ stibus medijs congruentia, sed illa his esse priora ; corrigemus tabulam aequationis sequen ti cap. Num. 10. causamque simul eius falsitatis aperiemus. Itaque post annum 8200. hac ta Per tabulam a quationis se quentem inue- bula ęquationis vtendum non erit ad inuestigandam Epactam, sed illa, quam cap. 12. Num. nienda non est 10. construemus, assumenda. Epacta post an¬ IN eadem aequationis tabula ad sinistram descripsimus dies, qui vsque ad quemque num 8200. centesimum exempti erunt, praeter illos decem, qui anno correctionis 1582. exempti fue¬ re. Non enim raro hac re indigemus in coniunctionibus, oppositionibusque Lunae me¬ dijs supputandis. Ita vides anno v.g. 70700. omissos esse bissextos 519. additisque 10. die¬ bus anno correctionis detractis, exemptos tunc esse in vniuersum dies 529. Et sic de reliquis 10 ETSI autem literae alphabeti in hac tabula aequationis nullum videntur ordinem seruare, redeunt tamen in orbem, instar Cycli, spatio 300000. annorum, ita vt tabula aequationis Epactarum extensa per annos 300000. hoc est, per centesimos 3000. initio fa¬ cto ab anno 1700. quo primum pro litera D, maiuscula litera C, maiuscula vsurpabitur, vsque ad annum 301600. inclusiue, vt in nostra factum est, perpetua sit futura, si mun¬ dus perpetuo duraret, & ratio aequandi vtrumque annum, Solarem ac Lunarem, ab auctore praescripta emendatione nunquam egeret, sed motibus coelestibus exquisite semper re¬ Literas in tabu sponderet. Hoc autem ita faciemus perspicuum. Post annos 10000. hoc est, post 100. cen¬ tesimos, ab anno 1700. elapsos, anno nimirum f1700. redit prorsus eadem varietas lite¬ la aequationi Epactarum po annos 10000. rarum, sed non eaedem literae. Nam sicut post annum 1600. duobus annis 1700. 1800. progredi eade apponitur eadem litera C; tribus vero annis 1900. 2000. 2100. eadem litera B, & anno proportione, 8 2200. litera A, & anno 2300. litera u; Anno autem 2400. repetitur litera A; & anno quare., 2500. litera u; tribus vero annis 2600. 2700. 2800. eadem litera t, ascribitur, &c. ita prorsus fit post quoslibet annos 10000. clapsos. Post annum enim 11600. duobus an¬ nis 11700.11800. ascribitur eadem litera 1; tribus vero annis 11900. 12000. 12100. eadem litera h; & anno 12200. litera g; & anno 12300.litera f; Anno autem 12400. lite- ra g, repetitur, & anno 12500. litera f; tribus vero annis 12600. 12700. 12800. eadem litera e , praefigitur , &c. Idem prorsus cernitur post annos 10000. elapsos ab annò 1 1700. Anno enim 21700. eadem varietas reuertitur. Item anno 31700. hoc est; post 10000: annos ab anno 2 1700. elapsos.Item anno 41700. id est, post annos 10000. quoque elapsos ab anno 31700. Eademque est ratio de cęteris. Id quod in subiectis annis ex superiore aequationis tabula excerptis apparet: quanquam idem verum quoque sit in omni spatio 10000. annorum, à quocumque anno centesimo quis incipiat post annum 1600. Nam ante hunc annum ea proportio non cernitur, cum vtriusque tunc anni ęquatio adhibita

non sit. In tabula porro superiori aequationis, annis à quibus ordines 10000. annorum in¬ cipiunt post annum 1600. apposuimus signum hocF. ad dexteram inter notas (: ((. RATIO huiusce rei est, quod in 10000. annis continentur 25. centenarij, in quos aequatio Lunae antecedenti centesimo debita reijcitur, quater ad vnguem; atque idcirco Lunae aequationes in vno spatio 10000. annorum progrediuntur, vt in quouis alio. Cum ergo & bissextiles centesimi in omnibus huiusmodi spatijs eodem modo se habeant; (Id quod in appositis duabùs tabellis patet, in quibus notas tam ęquationis Lunae, quam an¬ norum bissextilium apposuimus, ex eadem superiore tabula aequationis excerptas) ne cesse est, vt literae aequationis quolibet spatio annorum 10000. eadem proportione pro¬ grediantur. Anni