Jump to content

Pagina:Romani calendarii explicatio (IA CAS260ARomaniCalendarii processed).djvu/192

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
156
CALEND. GREG.

tio fit 13. literarum, ita vt in tricesimo fiat mutatio omnium 30. literarum tabulae expan¬ sae; efficitur, vt transactis 30. spatijs 10000. annorum, hoc est, elapsis annis 300000. re¬ uertantur omnino eaedem literae, quae prius, eodemque ordine. Quare superior tabula ęquationis Epactarum continetur Cyclo 300000. annorum. Ita vides in superiori tabula aequationis anno 301700. qui est 300000. ab anno 1700. vbi ordinem aequationis incipi¬ mus, pręfigi rursum literam C, maiusculam, quę anno 1700. praefixa est. quod in nullo alio centesimo nota Finsignito cernitur, atque ita anno 301700. & sequentibus repeten¬ tur eaedem literae, eodemque ordine, quo positae sunt anno 1700. & sequentibus annis. 11 PRAE TEREVNDVM tamen non est hoc locò, que madmodum aequationem Quid agendum Lunae post quosuis 2400. annos in centesimum sequentem distulimus, propter annos illos in aequatione Lunx post an- 12 1. quolibet spatio 300. annorum omissos, qui quibusque 2400. annis ad 100. annos excrescunt, ita quoque eandem ęquationem post quosuis 481436. annos reijciendam nos 481436. esse in centesimum proxime insequentem, propter dies 23. & horas 17. quibus quolibet spatio 312-1 annorum eam praeuenimus: quia illi dies 23. & horae 17. in spatio annorum 481436. ad 100. annos excrescunt, vt cap. 8. Num. 4. scripsimus. Sed quia spatium hoc temporis excedit totum nostrum Cyclum aequationis annorum 300000. relinqua¬ mus eam curam posteris nostris, qui illis seculis superuiuent, si tamen tamdiu mundus durabit: pręsertim quia nulla aequatio vniformis tamdiu Nouilunijs caelestibus congruere potest. Haec dixerim, ne alicui scrupulus inijceretur, propter dies illos 23. & horas 17. quas negleximus in aequatione: quippe cum statuerimus, Lunam anticipare vnum diem annis 3121. cum verius eum anteuertat in annis 312. mensibus 6. diebus 23. & horis 17. vt cap. 8. Num. 4. docuimus. CAPVT XI. Inuentio aurei numeri, & Epactae quolibet anno proposito: Item emendatio tabulae aequationis praecedenti capite ex sententia auctoris Calendarij descriptae. AYCLVS decennouennalis Aurei numeri est reuolutio numeri 19. an Cyelus aurei norum ab j.vsque ad 19 qua reuolutione peracta, iterum ad vnitatem reditur. numeri, quid.

Verbi gratia. Anno 1596. numerus Cycli decennouennalis, qui dicitur Aureus, est 1. Anno sequenti 1597. est 2. Anno 1598. est 3. & ita¬ deinceps in sequentibus annis, vno semper amplius, vsque ad 19. qui aureus numerus cadet in annum 1614. post quem iterum ad vnitatem

redeundum est, ita vt anno 1615. Aureus numerus rursum sit j. & an¬ no 1616. sit 2. &c. Continet aute hic Cyclus Aurei numeri annos 19. quia post 19.annos Solares elapsos reuertuntur Nouilunia ad eosdem dies mensium, licet non omnino pręcise, sed aliqua diei particula citius, vt supra cap. 8. ostendimus. Cuiuslibet ar VILIBET vero annus Aurei numeri terminatur in fine mensis Decembris, ni aureus nume & in principio Ianuarij sequentis anni initium sumit alius annus Aurei numeri: quemad¬ rus in Ianuari modum etiam fit in annis Domini, qui semper terminantur in mense Decembri, & ini¬ incipit. tium sumunt a lanuario. Vt anno Domini 1598. annus Cycli decennouennalis, qui dici¬ tur Aureus numerus, est 3. terminaturque simul cum ipso anno Domini 1598. in mense Decembri: In mense autem Ianuario initium sumit alius annus Domini, nimirum 1599. & in eodem mense lanuario assumitur etiam alius annus Aurei numeri, videlicet 4. Et ita deinceps agendum erit in alijs annis, quousque perficiatur numerus 19. à quo iterum redeundum est ad vnitatem: atque hoc modo in perpetuum. 2 QVAMQVAM autem omnes 19. aurei numeri per dies Calendarij dispositi perpetuo, aut longo tempore Nouilunia indicare non possunt, vt cap. 9. diximus, sed pro eis Epactae assumptae sunt: necessarium tamen omnino est, Aureum numerum quouis anno cognitum habere, vt per eum Epacta eiusdem anni inueniatur. Praeter regulas autem tra- ditas Canone 1. Calendarij Gregoriani perpetui, quod initio huius operis proposuimus, conficiemus hic tabulam valde expeditam, ex qua Aureus numerus cuiusuis anni propo¬ siti eruatur, initio facto ab anno Domini 1. quo Aureus numerus fuit ij. Constructio tabu¬ lae hęc