collocationem ſecutus. Nam, vt ſuo loco palam fiet, non videt homo alioquin acutus, interdum a ſe quoque vel extra biſſextilem annum, menſem Lunarem dierum 31. confici, plureſque menſes diebus tantum vicenis octonis, quin etiam vicenis ſeptenis cenſeri: quæ omnia quantum à vera ratione abhorreant, quàmque prodigioſa fſint, & Formula:Missing greek, vel ipſe teſtabitur, qui eiuſmodi menſes, tanquam portenta deteſtatur. Nunc adeo, antequam cætera perſequar, ipſum eius Calendarium in conſpectum dabo, quo percipiantur planius, que perperam in eo digeſta deprehendimus: deinde breuiter ca, quæ noſtro ille Calendario opponit, remouebimus. Poſtremo eius Epactas, quod ad Lunas xiiij. attinet, perpendemus, eaſque plerunque falſas eſſe demonſtrabimus. Ipſum verò Vietam oro atque obſecro, vt defenſioné hanc a me pro veritate ſuſceptam in cōmodiorem partem interpretetur. Non enim hominis odio, cuius ingenium admiror; non inuidentia nominis, cuius ſcripta ſuſpicio; non ſtudio contentionis, a quo ſemper abhorrui; non cupidine gloriæ, cuius naturam in veritate iam pridem contemplo: vmbram in doctrine venditatione vix pono: ſed officio, ſed æquitate, ſed fide, qua ſemel hanc cauſam recepi, ad eius Calendarium refellendum, & ad defendendum Gregorianum adducor.
SEQVITVR
Conſpectus Calendarij Gregoriani ex ſententia Vieta.