Pagina:Romuli Amasaei Orationum Volumen.pdf/110

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
102
ROM. AMAS. DE LATIN. LING.

ante a querelis ac deploratione, quod miserrima te[m]porum conditio postulare videbatur, libitum est exordiri: Ita nunc ad eam ordiendi rationem redeundum censeo: qua pro mea in vos fide, officio ac benevolentia, atque ingenuii iudiciique mei facultate, pacatiore temporum statu, studia vestra instituere atque informare co[n]sueram. In quam sane curam, omnibus, qui bonas literas in veterem dignitatem ac nitorem cupiunt restitutas, eo maiore nunc studio, atque animi contentione incumbendum esse arbitror: quod illae per aliquot annorum iniuriam, retro quasi lapsae, ac de gradu suo deturbatae, nihilo quidem minus detrimenti acceperunt: quam quantos superioris seculi felicitate progressus habuere. Nam cum ardente universa infestitissimo bello Italia, eorum animos, qui se ante rectissimis studiis atque optimis artibus dediderant, aut turbulentissimae miximarum veluti tempestatum procellae, ad imminentium periculorum, a capite fortunisique suis depellendorum, curam abstraxierint, aut belli ipsius vis, vel teterrima morborum lues perculerit: nisi iam aut quos ex eo numero aetatis nostrae fortuna reliquos fecit, ii labentium literarum ruinam fulciant, aut earum novi autores & vindices exista[n]t: nihil magis vereor, quam ne Latinae literae, aut brevi evanescant: aut a nostris neglectae, ad exteros populos ac