Pagina:Romuli Amasaei Orationum Volumen.pdf/111

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
103
VSV RETINENDO ORATIO.

nationes profugiant. Quod si aliquando evenerit, (ac ne unquam eveniat, Dii, deaeque omnes prohibete) facile auditores cogitare potestis: amissa iam prodem imperii ac bellicae rei gloria, si literarum cultum, atque humanitatis elegantiam nunc amittamus, quam sordida ac miserabilis facies, quam foedus, & obsoletus futurus sit Italiae habitus. An dubitamus quin Latini nominis lumini, barbariae tenebris offusis, depravatis moribus, corrupta studiorum ac vitae etiam ipsius ratiione, ad eum victus linguae situm, ac veluti senium revolvamur: Quo deleto ab exteris olim & efferis gentibus Romano Imperio, obolitis literarum monimentis, cuncta fere Italia oppressa contabuit? Atque edo quidem auditores, per multos iam annos, eos adolescentes, quorum mihi studia publice commissa & commendata sunt, pro virili mea, modo ex superiore loco, modo ex aequo, monendo atque hortando contendi: ut ad linguae latinae copiam & sinceritatem agnoscendam, & capessendam excitarem: Quippe qui disciplinarum quodius genus, nisi diserte & emendate, vel dicendo, vel scribendo tractatum fuerit, non solum ieiunum & ineptum, sed mancum etiam atque imperfectum semper existimarim. Sed enim non magis temporum iniquitate, quam nova, ac (quod me hodie vobis probaturum confido) minus recta certorum