Pagina:Romuli Amasaei Orationum Volumen.pdf/112

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
104
ROM. AMAS DE LAT. LING.

hominum opinione, in eum locum rem deductam esse video: ut nisi existant, qui se eorum sectae opponant, ac pro pulcherrimae atque ornatissimae linguae autoritate acriter resistant, nihil ima omnino prohibere possit; quin sublato latine loquendi, ac scribendi usu & consuetudine, quae lingua e mediis flammis ac ruinis toties elapsa, a dobus plus millibus annorum, nostra adhunc aetate, nonnullam iuris potestatisque suae partem retinet, ea nunc ab ista vernacula, Aulica ne dica[m], an Hetrusca? utroque enim iam nomine celebratur: eversa ac prostata, non opes tantum, atque ornamenta, quae in Italia olim possedit, sed ipsum etiam spiritum ac vocem amittat. De qua quidem hominum opinione, dum paucis, non magis in annuum munus meum proludendi, quam veritatem tuendi causa dissero, ac dum meas vobis contra eam rationes expono, attente, obsecro, me ac benigne auscultate. Florente Romanorum Imperio, una fuit lingua omnibus communis, in ipsa urbe primum ac latio, deinde in tota etiam Italia. Hac viri passim, Hac foeminae, Hac urbani, Hac agrestes homines utebantur; Hac publice & privatae res, Hac domesticae & forenses, Hac denique urbanae omnes & rusticae tractabantur. Indicant habitae ad populum coneiones: Actae in Teatris fabulae: incisae in aes leges: inscripti in lapidibus, qui nunc etaim leguntur