Jump to content

Pagina:Romuli Amasaei Orationum Volumen.pdf/113

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
105
VSV RETINENDO ORATIO SCHOLA. I.

tur, tituli: familiariter ad coniunctissimos homines, ad mulieres etiam scriptae epistolae: Indicant postremo quae aut opificum, aut rusticorum turbae praecepta sunt ac literis mandata ad nostram usque aetatem pervenerunt. Verum iam magis perspicua res est, & eruditorum hominum assensu comprobatior: quam ut coniecturis argumentisque colligendis, multum sit aut verboru[m] co[m]sumendu[m], aut temporis. Tantum inter eruditum et illiteratum intererat: quod ille in verbis, ac loequendi formis, in vocis sono, in literis appellandis, delectum et suauvitatem molto maiorem habere videbatur; sed erat neutri omnino, ut alterum intelligeret, quidquam elaborandum. Ac multos quidem post Romam conditam annos, ha[n]c unam et solam linguam, quae a Latio, unde oriunda fuit, Latina appellata est, Romani homines, ac Romanorum Italici nominis socii, & noverunt, et excoluerunt. Post autem, redacta in postestatem Graecia, Graecorum literis ac disciplinis cognitis, Graecis etiam doctoribus adhibitis, Graecam linguam in latinae societatem cooptarunt: qua ad Graecoru[m] duntaxat artes percipiendas uterentur. Eam cum in sermone, aut prorsus numquam, aut perraro, ac non nisi inter Graecos usurparent, in scribendo tamen, ad aliquam aut ocii, aut ludi, aut exercitationum suaru[m] partem admittebant. Sed ipsa quidem latina, de qua