Pagina:Romuli Amasaei Orationum Volumen.pdf/114

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
106
ROM. AMAS DE LAT. LING.

est mihi oratio instituta, sanitatem ac natiuum decorem suum constanter tutata, ad sexgesimum fere, & septigentesimum urbis annum viguit, ac dominata est: Reliquum quod fuit ad Romani Imperii in teritum, per annos circiter quadringentos & quinquaginta, quasi luxu ac delitiis delinita, ac ut ita dixerim senectute disipiens, ex quisitioribus orname[n]tis, ac verius fuco, pristinam formae pulchritudine[m] eme[n]tita, magna[m] sane dignitatis gravitatisque suae partem amisit. Postae vero quam ex ultimis Europae finibus, gentes immanitate barbarae, multitudine innumerabilis, iteratis saepius irruptionibus, diuturno etiam dominatu Italiam afflixerunt, vitiari primum barbariae sono, barbaricis etiam verbis, quasi maculis quibusdam aspergi coepta est: Ac deinde doctissimorum hominum monimentis partim iisdem flammis exustis, quibus DEORUM templa, atque urbium moenia conflagrarant, partim etium cum reliqua praeda in Scythiae ac Sarmatiae recessus asportatis, pacis ociique studiis, ut in tanta rerum omnium confusione par fuit, intermissis, iam coepit obsoletius & absurdius loqui, ac potius balbutire, & pene obmutescere. Postremo cum Langobardi non insolentioris nominis, quam ingenii populi, Italia occupata, fui etiam in ea regni sedem statuissent, quam sub Regibus .II. et .XXX. annos .X. & VIII. supra