Pagina:Romuli Amasaei Orationum Volumen.pdf/116

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
108
ROM. AMAS. DE LAT. LING.

homines, ad ferendam bonis literis, ac liberalibus studiis opem invitarunt: respirare primum ac emergere visa est: mox novis subinde auxiliis excitata, ac sublevata, tantum se memoria nostra erexerat: ut si tantundem quod huius seculi reliquum est, a barbarie, in qua ante demersa fuit, recederet, non ita longo te[m]poris curriculo, ad veteris illius linguae gloria[m], quam proxime accedere posse videatur. Ac multis quidem retro annis, ad doctrinae ac eruditionis laudem aspiravit nemo: qui non in latine loquendi ac scribendi facultate, multo maximam famae nominisque: sui spem posita[m] habuerit. Cum interea latinarum literarum rudes homines, fictas, ad vulgi animos olectandos, procerum pugnas, ac sua veluti quaedam somnia, ociosi et feriati temporis solatia, opificum ac foeminarum turbae, vulgari lingua conscripserint: Ac mediocriter eruditi, non satis illi quidem ad latine scribendum parati, historias e latino in vulgarem sermonem versas ediderint: Iam vero & bene (ut illis temporibus) literati, cum optimam ac maximam temporis sui partem, in latine scribendi meditatione consumerent, eas nonnunquam horas, quibus alii ad somnum se, aut ad talos, aut ad pilam, aud ad tesseras, aut ad doctissimis hominibus indignas voluptates co[n]ferunt, ipsi aut cantiunculis cotidiano & plebeio sermone scriptitandis, aut fabellis