exponendis, per ludum iocumque transmiserint. Nuper vero, atque adeo postremis hisce annis exortisunt, qui vulgarem linguam, aut unam, aut eam maxime colendam censerent: nobiles quidem homines, & ingenii ac doctrinae laude praestantes, quique nisi vulgares se, quam latinos dici maluissent, ab ipsis potissimum, ad linguam latinam in pristinum decus vindicandam, nobis fuissent praesidia postulanda. Intelligo auditores in iis collaudandis, qua[n]tum ad eorum autoritatem accedat, tantum de causae meae praesidiis detrahi: Sed vestrum est rationum veritate, non hominum autoritatibus moveri: neque magis quid illi senserint, quam quid sentire debuerint, spectare: Ego medius fidius horum hominum laudibus, quantum alius quivis faveo: opinionem hac una in parte non approbo: & quod maxime admirari soleo, eorundem hac una in re iudicium desidero: Ac quo magis prodesse linguae latinae eos potuisse video, hoc vehementius discrucior, non solum ad corruptam hanc et semibarbaram linguam (quam aut Hetruscam, aut Aulicam appellantes, vocabuli lenocinio honestatam volunt) ornandam ac illustradam studium suum contulisse: verum etiam quamplurimos (ut est multorum hominum ad levissima ac facillima quaeque ab iis, quae plus laboribus postulare videantur: ingenium proclive) a latine
Pagina:Romuli Amasaei Orationum Volumen.pdf/117
Appearance