Jump to content

Pagina:Romuli Amasaei Orationum Volumen.pdf/146

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
138
ROM. AMAS. DE LAT. LING.

nova auxilia, quae nuper ex Germania descendera[n]t, Placentiam venisse, eius itineribus tantum abesse, ut ullo aut agri, aut oppida incommodo afficia[n]tur: ut a gravissimis calamitatibus eo iam praesente Italia respirare, atque ad optimam futuri temporis spem erigere se videatur: ipsum quidem plurima et maxima iustitiae, clementiae, liberalitatisque suae documenta dedisse: Iam Bononiam ad Pont. Max. de communibus rebus consilii capiendi causa venisse. Si ad hunc modum de publicis privatisque rebus, de forensibus, ac domesticis egero, de re bellica, de agrorum cultu, de aedificandi, navigandique scientia, de tuenda curandaque valetudine, de artibus denique ac scientiis omnibus: Si inquam satis cuiuis rerum generi, sua ac certa dicendi ratione fecero: Quis veteres aliter dicturos fuisse existimabit? Sed non possim ego fortasse: neque satis scio, an quae dixerim perinde dicta sint, ac dici oportuit. At nihil mihi plus assumo, quam quantum vos mihi tribuendum putetis: At qui possint, neque nobis pueris, aut adolescentibus defuerunt: neque nuc desunt: Ferri enim non potest: quod aiunt isti, linguam latinam ex recentioribus neminem adhunc adeptum: At ego multos habeo nominare, qui latinae orationis facultate cum antiquis hominibus comparari posse videantur. Quid enim, Io. Pontanus, vir ingenio et doctrina