Pagina:Romuli Amasaei Orationum Volumen.pdf/147

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
139
VSV RETINENDO ORATIO SCHOLA .II.

singulari, tam multis voluminibus non magnam rerum varietatem copiose, graviter, et ornate tum versibus, tum soluta oratione tractavit? Quid M. Antonius Sabellicus, tot aetatum ac gentium res gestas indefesso prope stylo profectus, quam posteris latinitatis partem, in tanta voluminum turba de syderandam reliquit? Et quoniam historiae mentio facta est: is, quem nuper immaturo fato ereptu[m] Musae prope ipsae lugent: Andreas Navgerius, quantam pro ingenio iudicioque suo, ac multiplici bonarum artium, quibus ab ineunte aetate deditus fuerat, ad Venetae Reip. historiam, lattinae orationis copiam afferebat? Quam vero in eodem proper aetatis flore consumptus Chr. Longolius doctrinae indolem, quam latine dicendi ac scribendi, homo in extremis Germaniae ne dicam, an, ut ipse maluit, Galliae finibus natus, copiam, ac vim praese ferebat? Quod si poetarum, in hoc quasi latini nominis censu habenda ratio est: Quis in actii Sanzari hominis prudentissimi ac doctissimi elimatissimis versibus (nihil nunc de carminis dignitate, ac gravitate: nihil de rerum dispensatione, nihil de numero, & compositione, nihil de orname[n]tis loquor) sed quis in eius versibus verbum unum, aut sententiam una[m] offendat, quae non e medio latinitatis fonte hausta videatur? Iam vero quid est latine scribere? Si quae