Pagina:Romuli Amasaei Orationum Volumen.pdf/151

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
143
VSV RETINENDO ORATIO SCHOLA .II.

restat auditores? Nempe ut pro meo in vos amore, ac in studiis vestris iuvandis & ornadis perpetua cura ac sedulitate, non solum vos magnopere horter: verum etiam orem, atque obtester: ut veteris latinae linguae longe castissimae ac purissimae usum, veris ac perspicuis rationibus adducti, constantius retineatis: quam aut sola hominum autoritate commoti, aut rei nonnulla difficultate deterriti, ad novae huius tam inquinatae, ac corruptae consuetudinem delpasi videamini. Nihil a vobis novi aut inusitati contendo. Non possim, si velim: neque fortasse velim, si possim, popularem linguam exterminare: Sed ea perinde utamini ce[n]seo: ac maiores vestri usi sunt: ut cum familiaris ei sermonis, Iocorum ac lusuum vestrorum partes tribueritis, quidquid grave, magnificum, sublime, excelsum, perpetuae orationi mandandu[m] fuerit: ad unius omnium pulcherrimae, atque uberrimae linguae opem co[n]fugiatis. Non proponam vobis exempla aut Syrorum, aut Scytharum, aut Thracum, qui patria lingua spreta & contempta, se ad Graecam excolendam contulerunt: Non Hispanorum, aut Gallorum, qui Rom. Imperio incolumi, a latina lingua dicendi ac scribendi auxilium expetiverunt. Intra hos centum & quinquaginta fere annos, nonne Hetrusci homines, excellentes, iudiciii, ingenii, doctrinae etiam laude viri, non