Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/121

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
A.D. 1282.
75
Anno decimo Edwardi I.
Cotton MS. Vefpasian, B. 7.

quibus Vic' respondebit scribantur in rotulo anuuali, & ibi acquietentur.

Item volumus & providemus, quod proclametur in singulis Comitatibus quod omnes illi qui habent tallias de Scaccario de debitis suis, vel antecessorum suorum, ibidem hactenus solutis, & nondum allocatis, que adhuc veniunt in summonitione Scaccarii, liberentur hujusmodi tallie Vic' suis allocande ad Scaccarium super compotis suis, & Vic' predecti faciant illis a quibus tallias sic receperint scripta sua testificantia receptionem talliarum illarum summam & occasionem debitorum.

Intersint etiam receptioni talliarum illarum duo fideles Milites ad hoc deputandi, inter quos & presatum Vic' fiant cirograffa de hujusmodi receptionibus, sigillis eorum alternatim munita.

Prefati vero Milites ad hoc deputati mittant ad Scaccarium ad terminum statutum partes suas cirografforum predictorum in forma predicta, ut per visum & testimonium eorundem difte tallie per Vic' sic recepte exibeantur & super compotis suis allocentur.

Proclametur etiam, quod nisi illi qui habent hujsmodi tallias exhibeant Vic' & Militibus ut predictum est exequendas, distringantur pro toto debito, & quod tallie predicte pro non solutis reputabuntur.

Item ut debita que adhuc veniunt ad summonitionem Scaccarii unde debitores proferunt tallias contra diversos Vic' deputentur & acquietentur.

Providemus etiam, quod aliqui ad hoc assignandi ex parte nostra mittantur in singulis Com' qui habeant potestatem plenam inquirendi de hujusmodi debitis, & etiam vocandi coram eis solempniter tam Vic' quam heredes & assignatos & tenentes terrarum eorum, si ipsi mortui fuerint, qui hujusmodi debita receperint, & etiam procedendi ad hujusmodi inquis. capiend. si necesse fuerit cum partes contra quas predicte tallie ostense fuerint venerint, cum non, testificata prius per Vic' summonitione eis rationabiliter inde factta & inquisita & discussa in presentia partium si interesse voluerint veritate, faciant inquisitores rotulos de omnibus coram eis convictis & conceissis; & irrotulatis predictis debitis, statim frangantur tallie eorundem. Et Vic' habeant penes se sub fsgillis inquisitorum transcripta rotulorum predictorum & supersedeant districtionibus faciendis pro debitis in eisdem contends donec aliud a nobis inde habuerint in mandatis. Prefati vero inquisitores mittant ad Scaccarium sub sigillis suis rotulos suos predictos, ut ibi scrutin. inde faciend. examinentur que debita sunt in toto & que in parte soluta, & que non, et acquietentur debitores secundum quod per curiam fuerit faciend.

Item volumus & providemus, quod camerarii non faciant de cetero vie' seu eorum quibuscumque ballivis, tallias dividendi, nisi receptis ab eis prius particulis, summas & occasiones debitorum & nomina ea solventium continentibus, in quas