Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/138

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

92 Stat. i. Anno decimo tertio Edwardi I. A.D. 1285.

CAP. XIII.

The Order of the Indictments taken in the Sheriffs Turn.


Ex Rot. in Turr. Lond.

OUIA vicecomites fingentes multotiens coram eis aliquos in turnis suis indictatos de funis & aliis malefactis capiunt homines non culpabiles nec legitimo modo indictatos & eos imprisonant & ab eis pecuniam extorquent cum legitimo modo per duodecim juratos non fuerunt indictati statutum est quod vicecomites in turnis suis & alibi cum in- quirere habeant de malefactoribus per preceptum Regis vel ex officio suo per legales homines ad mi- nus duodecim faciant inquisitiones fuas de hujus- modi malefactoribus qui inquisnionibus suis sigilla. sua apponant & illos quos per hujusmodi inquisiti- ones invenerint culpabiles capiant & imprisonent secundum quod alias fieri consuevit. Et si alios imprisonaverint quam per hujusmodi inquisitiones invenerint indictatos habeant hujusmodi impriso- nati actionem suam per breve de Imprifonamento versus vicecom' sicut haberent versus quamcumque aliam personam que eos imprisonaret sine warran- to. Et sicut dictum est de vicecom' observetur de- quolibet ballivo libertatis.


C A P. XIV. The Process in an Action of Waste. A Writ to enquire of Waste.

CUM de vasto facto in hereditate alicujus per custodes tenentes in dotem per Legem Anglie vel aliter ad terminum vite consueverit fieri breve de Prohibitione vasti per quod breve multi fuerunt in errore credentes quod illi qui vastum fecerunt non habuerunt necesse respondere nisi tantum de vasto facto post prohibitionem eis directam domi- nus Rex ut hujusmodi error decetero tollatur sta- tuit quod de vasto quocumque modo ad nocumen- tum alicujus facto non fiat decetero breve de Pro- hibitione set breve de Summonitione ita quod ille de quo queritur respondeat de vasto facto quocum- que tempore Et si post summonitionem non vene- nt attachietur & post attachiamentum distringatur Et post districtionem si non venerit mandetur vice- comiti quod in propria perfona assumptis secum duodecim &c. accedat ad locum vastatum & inqui- rat de vasto facto & retornet inquisitionem & post- quam retornata fuerit inquisitio procedatiir ad ju- dicium secundum quod continetur in statuto prius edito apud Westmon'.