Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/142

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

Ex Rot. in Turr. Lond.

voluntatem habens ut celeris fiat justitia & dila- tiones in placitis motis amputentur vel abbrevien- tur concedit quod breve Nove disseisine locum ha- beat in pluribus casibus quam prius habuit & con- cedit quod de estoveriis bosci proficuo capiendo in bosco de nucibus & glande & aliis fructibus colli- gendis de corrodio liberatione bladi aut aliorum victualium aut necessariorum in certo loco annua- tim recipiendorum tolneto tronagio passagio ponta- gio &c hiis similibus in certis locis capiendis custo- diis parcorum boscorum forestarum chacearum warrenarutn portarum & aliis ballivis & officiis in feodo jaceat decetero assisa Nove disseisine. Et in omnibus supradictis modo consueto fiat breve de Libero tenemento & sicut prius jacuit & locum habuit in communia pasture ita decetero locum habeat in communia turbarie piscarie & aliis com- muniis hiis similibus quas quis habet pertinentes ad liberum tenementum vel etiam fine tenemento per speciale factum ad minus ad terminum vite. In casu etiam quando quis tenens tenementum ad terminum annorum vel in custodia illud alienat in feodum & per illam alienationem transfert liberum tenementum in feoftatum fiat remedium per breve Nove disseisine & habeantur pro diffeisitoribus tam ille qui feoffat quam feoffatus ita quod vivente al- tera eorum locum habeat predictum breve Et si per mortem Personarum cesset remedium per pre- dictum breve fiat remedium per breve' de Ingressu. Et quamvis superius fiat mentio de aliquibus casi- bus de quibus locum non habuit prius breve Nove disseisine non propter hoc credat aliquis illud breve non competere ubi prius competebat. Et licet du- bitaverint quidam utrum in casu quo quis pascit alterius separale fieri poterit remedium per pre- dictum breve teneatur pro certo quod in casu illo per predictum breve bonum & certum est remedi- um. Et caveant decetero qui nominati sint diffei- sitores quod non proponant falsas exceptiones per quas captio assise differatur dicendo quod assisa alias transivit inter easdem partes de eodem tene- mento vel dicendo & mentiendo quod breve de al- tiori natura pendet inter easdem partes de eodem tenemento & super hiis & confimilibus vocent ro- tulos vel recordum ad warrantum ut per illam vo- cationem asportare possint vesturam levare redditus & alia proficua ad magnum detrimentum queren- tis. Et quia licet prius aliam penam non habuit qui hujusmodi falsas exceptiones mendaciter pro- posuit nisi tantum quod post mendacium suum convictum processum fuit ad captionem assise Do- minus Rex cui odiose sunt hujusmodi false excep- tiones statuit quod fi quis diffeifitor nominatus per- sonaliter proponat illam exceptionem ad diem sibi datum si defecerit de warranto quod vocavit habea- tur pro diffeifitore absque recognitione assise & resti- tuat dampna prius inquisita vel post inquirenda in duplo & nichilominus pro falsitate sua puniatur per prisonam unius anni. Et fi ilia exceptio pro- ponatur per ballivum non propter hoc differatur captio assise & judicium super restitutionem tene- ment & dampnorum ita tamen quod si dominus

illius ballivi qui absens fuerit postmodum veniat

coram