Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/185

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
A.D. 1300. Anno vicesimo octavo Edwardi I. Stat. 2. 139

A Statute for Persons Appealed, made Anno 28 Edw. I. Stat. 2. and Anno Dom. 1300.

Cotton MS. Claudius, D. 2.

CUM certi Justic' in singulis Comitatibus regni ad Assisas in eisdem capiend' de novo sint assignati simulque ad liberationem gaolarum eorundem Comitatuum in singulis adventibus suis faciend' post captionem earundem Assisarum prout in statuto domini Regis inde confecto plenius continetur.

Dominus Rex ad Parliamentum suum apud Westm' anno regni fui vicesimo octavo pro pace firmius observanda feloniisque celerius convincend' & prisonibus citius deliberandis concessit ordinavit & statuit quod quicumque fuerint appellati per probatores existentes in gaolis quas ipsi Justic' deliberant & ubicumque in regno ipsi appellati commorantes fuerint aut latitantes quod statim mandetur Vic' in quorum balliva taliter appellati fuerint commorantes aut poterint inveniri per breve domini Regis sub testimonio eorumdem Justic' quod taliter appellatos capiant & ducere faciant ad gaolas ubi appellatores per quos appellantur fuerint detenti & ibidem coram ipsis Justic' respondeant. Et si ipsi appellati se super patriam posuerint simi- liter mandetur per breve de judicio per eosdem Justic' Vic' in cujus balliva felonie facte fuerint de quibus appellantur quod venire fac' coram eisdem Justic' inquisitionem patrie ad eundem locum ubi appellatores sint detenti & ad certum diem. Et Vicecomites & alii in quorum custodia appellato- res detinentur admittant fine contradictione appel- latos per eosdem probatores cum iidem appellati capti fuerint in forma predicta & ad appellatores adducti.