Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/295

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
A. D. 1349. Anno vicesimo tertio Edwardi III. C. 1–5. 249.
MS. Reg.

hujusmodi provenire postent incomoda, super hoc cum Pielatis nohilibus et pcritis et aliis sibi assisten- tibus Dcliberationem habuit et tractatum; de quo- rum Unanimi consilio ordinavit.

CAP. I.

OUOD quilibet homo & femina regnis fui Anglie, cujuscunque conditionis fuerit, liberalis vel servilis, po- tens in corpore & infra etatem sexaginta Annorum, non vivens de mercatura, nec certum habens arti- ficium, nec habens de suo proprio unde vivere possit, vel terrain propriam, circa cujus culturam se poterit occupare, & alteri non serviens, si de serviendo in servitio congruo statui suo fuerit requisitus, servire tenea- tur iiii qui ipsum sic duxerit requirendum; & percipiat dumtaxat vadia liberationes mercedes seu salaria, que in locis ubi servire debeat consueta sunt prestari anno dicti regni Anglie vicesimo, vel annis communibus quinque vel sex proxime precedentibus. Proviso tamen quod Domini preserantur aliis in nativis suis seu terram suam nativam tenentibus sic in servitio suo retinendis; ita tamen quod hujusmodi Domini sic retineant tot quot sibi fuerint necessarii, & non plures. Et si talis vir vel mulier de sic serviendo requisitus vel requisita hoc facere noluerint, hoc probato per duos fideles homines coram Vicecomite Ballivo Domino aut Consta- bulario Ville tibi hoc fieri contigerit, statim per eos vel eorum aliquem capiatur & mittatur proxime Gaole, & ibi sub certa custodia moretur quousque securitatem invenerit, de serviendo in forma predicta.

CAP. II.

ET si messor falcator aut alius operarius vel Serviens, cujuscunque status vel conditionis fuerit, in ser- vitio alicujus retentus, ante finem termini concordati a dicto servitio fine causa rationabili vel licen- tia recesserit; penam imprisonamenti subeat, & nullus sub eadem pena talem in servitio suo recipere vel re- tinere presumat.

CAP. III.

NULLUS etiam vadia liberationes mercedes seu salaria majora solito sicut predictum est alicui servi- enti solvat vel solvere promittat, aut capiat, nec aliquis alio modo ea exigat vel recipiat; sub pena duplicis illius quod sic solutum vel promissum fuerit, aut exactum vel receptum, illi qui ex hoc se senserit gravatum, & nullo tali volente prosequi, tunc cuicumque de populo qui hoc prosecutus fuerit applicando, & fiat hujusmodi prosecutio in Curia Domini loci ubi talis casus accident.

CAP. IV.

ET si Domini villarum vel Maneriorum contra presentes ordinationes per se vel Ministros suos in aliquo venire presumpferint, tunc in Comitatibus Wapentachiis &Trithingis, vel aliquibus aliis Curiis ipsius Regis hujusmodi, ad penam tripli per eos vel Ministros suos sic soluti vel promissi in forma predicta fiat prosecutio contra eos vel Ministros suos in forma predicta. Et si aliquis forsan ante presentem ordinatio- nem cum aliquo de sic serviendo pro majori salario convenerit, non teneatur ipse ratione dicte conventio- riis ad solvendum ultra id quod alias tali consuetum est solvere, imo solvere plus sub pena predicta non pre- sumat.

CAP. V.

ITEM sellarii pellutarii Allutarii Sutores Scissores Fabri Carpentarii Cementarii Tegularii Batellarii & Carectarii & quicumque alii artifices & operaii non capiant pro labore & artificio suo ultra id quod dicto

Anno