Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/359

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
A. D. 1362. Anno tricesimo sexto Edwardi III. Stat. 2. 313


De statuto proclamando.

REX vicecomiti Essexie et Hertfordie salutem. Quedam statuta et ordinationes per nos de communi as- sensu preiatorum magnatum et communitatrs regni nostri in presenti parliamento nostro apud Westm' pro communi utilitate totius regni predicti edita et provisa tibi mittimus in duabus patentibus magno sigillo nostro signatis mandantes quod statim visis patentibus predicts eas et omnia et singula contenta in eisdem tam in pieno comitatu utriusque comitatiium predictorum quam in civitatibus burgis villis mercatoriis feriis mer- catis et aliis locis in eisdem, comitatibus ubi expedire videris tarn infra libertates quam extra publice legi et proclamari et involabiter observari et teneri facias et de eo quod inde feceris etde die receptionis presentium et per quem prefens mandatum tibi liberatum fuerit nos incancellaria nostra citra octabas Purificationis beate Marie proximo futur' vel in eisdem octabis ad ultimum reddas sub sigillo tuo distincte et aperte ccrtiores re- mittens nobis hoc breve. T. R. apud Westm' xx. die Novembris.

Per ipsum Regem et Consilium.
Eodem modo mandatum est singulis vicecomitibus per Angliam Episcopo Dunelmensi Edwardo Principi Wallie & Comiti Cestrie Roberto de Herle Constabulario castri Dovorr' & Custodi Quinque Portuum &. Justic' Hibern'.