Pagina:Ruffhead - The Statutes at Large, 1763.djvu/410

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
364 Stat. 2. Anno sexto Richardi II. A.D. 1383.
Ex Rot. in Turr. Lond.

pardonationis et remissionis eorundem vigore presentium reportent ac si quisquis eorundem cartam Regis super hiis in speciali penes se haberet vel etiam optineret et prout reportarent si exceptio alia de eisdem in dicta priori gratia vel pardonatione facta non fuisset. Intentionis tamen dicti Regis non existit quin homines ville de Bury Sancti Edmundi pro cartis ipsius Regis de pardonatione in speciali prosequi et ulterius sufficien- tem securitatem de bono gestu suo tam erga dominum Regem et populum suum quam Abbatiam de Bury juxta ordinationem super hoc alias in concilio ipsius regis factam invenire teneantur.

CAP. IV.

ITEM propter pacem et tranquillitatem in eodem regno ubique nutriend' et augmentand' ac lites et brigas amputand' in eodem regno ordinatum est et concordatum quod si persona aliqua senserit se occasione ali- cujus transgressionis in eadem insurrectione fore gravatam vel dampnificatam et ob hoc forsan sectam inde facere proponat versus transgressores predictos quod ipsa persona festam illam ante quindenam sancti Johannis Baptiste proximo futuram inde incipiat si sibi viderit expedire Alioquin vero elapsa eadem quindena ab eadem secta et actione inde pro perpetuo excludatur.

CAP. V.

ITEM quantum ad querelas sive sectas transgressionum in dicta insurrectione factarum coram quibuscunque Justiciariis Regis inchoatas aut citra quindenam predictam inchoandas similiter ordinatum est & concor- datum quod si ipsi versus quos hujusmodi feste capte sint vel capientur ante quindenam predictam ante judi- cium redditum venerint & se inde per tres vel quatuor bonos viros & idoneos atque non suspectos ad hoc ju- ratos coram Judicibus ubi placitum inde pendens fuerit se inde purgare vel alias inde acquietare voluerint videlicet quod ipsi in loco pretenso causa mali voluntarie non venerunt neque dampnum fecerunt nisi solum- modo per compulsionem aliorum ad hoc recipiantur per Justic' & Judices predictos et facta hujusmodi pur- gatione per testes predictos extunc inde penitus recedant quieti. Vobis precipimus quod statuta ordinatio- nes & pardonationes predicta infra baillivam vestram publice proclamari & firmiter teneri facias juxta ef- fectum & tenorem eorundem.

T. R. apud Westm' xviii. die Maii anno regni nostri sexto.
Consimilia mandata diriguntur vicecomitibus subscriptis sub eadem data videlicet

Vic' Norf & Suff' Vic' Essex' & Hertf' Vic' Lincoln' Vic' Ebor' Vic' Kane' Vic' Surr' & Sussex' Vic' Somers & Dors' Vic' Cornub' Vic Devon' Vic Cantebr' & Hunt' Vic Bed' & Buk' Vic' Northampt' Vic' Glouc' Vic' Sutbampt' Vic' Wiltes.