Pagina:Sénèque - De la vie heureuse.djvu/10

E Wikisource
Haec pagina emendata est


ulla inter malos gratia est) redii : mihi ipsi nondum amicus sum. Omnem operam dedi, ut me multitudini educerem, et aliqua dote notabilem facerem : quid aliud quam telis me opposui, et malevolentiæ, quod morderet, ostendi ? » Vides istos, qui eloquentiam laudant, qui opes sequuntur, qui gratiæ adulantur, qui potentiam extollunt ? omnes aut sunt hostes, aut (quod in æquo est) esse possunt. Quam magnus mirantium, tam magnus invidentium populus est.

Quin potius quæro aliquid usu bonum, quod sentiam, non quod ostendam ? ista quæ spectantur, ad quæ consistitur, quæ alter alteri stupens monstrat, foris nitent, introrsus misera sunt.

III. Quæramus aliquid non in speciem bonum, sed solidum et æquabile, et a secretiore parte formosius ; hoc eruamus. Nec longe positum est ; invenietur ; scire tantum opus est, quo manum porrigas. Nunc velut in tenebris vicina transimus,