Pagina:Sénèque - De la vie heureuse.djvu/14

E Wikisource
Haec pagina emendata est


tunæ muneribus, non servitura. Intelligis, etiamsi non adjiciam, sequi perpetuam tranquillitatem, libertatem, depulsis his, quæ aut irritant nos, aut territant. Nam pro voluptatibus, et pro illis quæ parva ac fragilia sunt, et in ipsis flagitiis noxia, ingens gaudium subit, inconcussum, et æquabile ; tum pax et concordia animi, et magnitudo cum mansuetudine. Omnis enim ex infirmitate feritas est.

IV. Potest aliter quoque definiri bonum nostrum, id est eadem sententia, non iisdem comprehendi verbis. Quemadmodum idem exercitus modo latius panditur, modo in angustum coarctatur, et aut in cornua, sinuata media parte, curvatur, aut recta fronte explicatur ; vis illi, utcunque ordinatus est, eadem est, et voluntas pro iisdem partibus standi ; ita finitio summi boni alias diffundi potest et exporrigi, alias colligi, et in se cogi. Idem utique erit, si dixero : Summum bonum est, animus fortuita despiciens, virtute lætus ; aut, invicta vis