Pagina:Sénèque - De la vie heureuse.djvu/18

E Wikisource
Haec pagina emendata est


minutis, et frivolis, et non perseverantibus corpusculi motibus ? quo die infra voluptatem fuerit, et infra dolorem erit.

V. Vides autem, quam malam et noxiam servitutem serviturus sit, quem voluptates doloresque, incertissima dominia impotentissimaque, alternis possidebunt. Ergo exeundum ad libertatem est ; hanc non alia res tribuit, quam fortunæ negligentia. Tum illud orietur inæstimabile bonum, quies mentis in tuto collocatæ, et sublimitas ; expulsisque terroribus, ex cognitione veri gaudium grande et immotum, comitasque et diffusio animi : quibus delectabitur non ut bonis, sed ut ex bono suo ortis. Quoniam liberaliter agere cœpi, potest beatus dici, qui nec cupit, nec timet, beneficio rationis. Quoniam et saxa timore et tristitia carent, nec minus pecudes ; non ideo tamen quisquam felicia dixerit, quibus non est felicitatis intellectus. Eodem loco pone homines, quos in numerum pecorum et animalium redegit hebes na-