Pagina:Sénèque - De la vie heureuse.djvu/20

E Wikisource
Haec pagina emendata est


tura, et ignoratio sui. Nihil interest inter hos, et illa : quoniam illis nulla ratio est, his prava et malo suo atque in perversum solers. Beatus enim nemo dici potest, extra veritatem projectus ; beata ergo vita est, in recto certoque judicio stabilita, et immutabilis. Tunc enim pura mens est, et soluta omnibus malis, quum non tantum lacerationes, sed etiam vellicationes effugerit ; statura semper ubi constitit, ac sedem suam, etiam irata et infestante fortuna, vindicatura. Nam quod ad voluptatem pertinet, licet circumfundatur undique, per omnes vias influat, animumque blandimentis suis leniat, aliaque ex aliis admoveat, quibus totos partesque nostri sollicitet : quis mortalium, cui ullum superest hominis vestigium, per diem noctemque titillari velit, deserto animo, corpori operam dare ?

VI. « Sed et animus quoque, inquit, voluptates habehit suas. » Habeat sane, sedeatque luxuriæ et voluptatum arbiter, impleat se omnibus iis, quæ oblectare sensus solent : deinde