Pagina:Sénèque - De la vie heureuse.djvu/22

E Wikisource
Haec pagina emendata est


præterita respiciat, et exoletarum voluptatum memor exsultet prioribus, futurisque jam immineat, ac spes ordinet suas, et dum corpus in præsenti sagina jacet, cogitationes ad futura præmittat ! hoc mihi videtur miserior, quoniam mala pro bonis legere dementia est. Nec sine sanitate quisquam beatus est, nec sanus, cui obfutura pro optimis appetuntur. Beatus est ergo judicii rectus : beatus est præsentibus, qualiacunque sunt, contentus, amicusque rebus suis : beatus est is, cui omnem habitum rerum suarum ratio commendat. Videt et in illis, qui summum bonum voluptatem dixerint, quam turpi illud loco posuerint. Itaque negant posse voluptatem a virtute diduci, et aiunt, nec honeste quemquam vivere, ut non jucunde vivat, nec jucunde, ut non honeste quoque. Non video, quomodo ista diversa in eamdem copulam conjiciantur. Quid est, oro vos, cur separari voluptas a virtute non possit ? videlicet, quia omne bonis ex virtute principium est ; ex hujus radicibus etiam ea, quæ vos et amatis et expetitis,