Pagina:Sénèque - De la vie heureuse.djvu/28

E Wikisource
Haec pagina emendata est


ratio observat, hanc consulit. Idem est ergo beate vivere, et secundum naturam. Hoc quid sit, jam aperiam : si corporis dotes et apta naturæ conservabimus diligenter et impavide, tanquam in diem data et fugacia ; si non subierimus eorum servitutem, nec nos aliena possederint ; si corpori grata et adventitia eo nobis loco fuerint, quo sunt in castris auxilia, et armaturæ leves. Serviant ista, non imperent : ita demum utilia sunt menti. Incorruptus vir sit externis, et insuperabilis, miratorque tantum sui ; fidens animi, atque in utrumque paratus, artifex vitæ. Fiducia ejus non sine scientia sit, scientia non sine constantia : maneant illi semel placita, nec ulla in decretis ejus litura sit. Intelligitur, etiamsi non adjecero, compositum ordinatumque fore talem virum, et in his quæ aget, cum comitate magnificum. Erit vera ratio sen-