Pagina:Sénèque - De la vie heureuse.djvu/32

E Wikisource
Haec pagina emendata est


licet profitearis, summum bonum esse animi concordiam. Virtutes enim ibi esse debebunt, ubi consensus atque unitas erit : dissident vitia.

IX. « Sed tu quoque, inquit, virtutem non ob aliud colis, quam quia aliquam ex illa speras voluptatem. » Primum, non, si voluptatem præstatura virtus est, ideo propter hanc petitur ; non enim hanc præstat, sed et hanc : nec huic laborat, sed labor ejus, quamvis aliud petat, hoc quoque assequetur. Sicut in arvo, quod segeti proscissum est, aliqui flores internascuntur, non tamen huic herbulæ, quamvis delectet oculos, tantum operis insumptum est : aliud fuit serenti propositum, hoc supervenit: sic et voluptas non est merces, nec causa virtutis, sed accessio : nec quia delectat, placet ; sed si placet, et delectat. Summum bonum in ipso judicio est et habitu optimæ mentis : quæ quum suum ambitum implevit et finibus se suis cinxit, consummatum est