Pagina:Sénèque - De la vie heureuse.djvu/34

E Wikisource
Haec pagina emendata est


summum bonum, nec quidquam amplius desiderat. Nihil enim extra totum est, non magis quam ultra finem. Itaque erras, quum interrogas quid sit illud propter quod virtutem petam ? quaeris enim aliquid supra summum. Interrogas quid petam ex virtute ? ipsam ; nihil enim habet melius, ipsa pretium sui. An hoc parum magnum est, quum tibi dicam : Summum bonum est infragilis animi rigor et providentia, et subtilitas, et sanitas, et libertas, et concordia, et decor ? Aliquid et jam hunc exigis majus, ad quod ista referantur ? Quid mihi voluptatem nominas ? Hominis bonum quæro, non ventris, qui pecudibus ac belluis laxior est.

X. « Dissimulas, inquit, quid a me dicatur : ego enim nego quemquam posse jucunde vivere, nisi simul et honeste vivat : quod non potest mutis contingere animalibus, nec bonum suum cibo metientibus. Clare, inquam, ac palam testor, hanc vitam, quam ego jucundam voco, non sine adjecta vir-