Pagina:Sénèque - De la vie heureuse.djvu/36

E Wikisource
Haec pagina emendata est


tute contingere. » Atqui quis ignorat plenissimos esse voluptatibus vestris stultissimos quosque ? et nequitiam abundare jucundis, animumque ipsum non tantum genera voluptatis prava, sed multa suggerere ? in primis insolentiam et nimiam æstimationem sui, tumoremque elatum supra ceteros, et amorem rerum suarum cæcum et improvidum : delicias fluentes, ex minimis ac puerilibus causis exsultationem ; jam dicacitatem, et superbiam contumeliis gaudentem, desidiam dissolutionemque segnis animi indormientis sibi. Hæc omnia virtus discutit, et aurem pervellit, et voluptates æstimat, antequam admittat : nec quas probavit, magni pendit (utique enim admittit), nec usu earum, sed temperantia læta est ; temperantia autem, quum voluptates minuat, summi boni injuria est. Tu voluptatem complecteris : ego compesco ; tu voluptate frueris : ego utor ; tu illam summum bonum putas : ego nec bonum ; tu omnia voluptatis causa facis : ego nihil.