Pagina:Sénèque - De la vie heureuse.djvu/38

E Wikisource
Haec pagina emendata est


XI. Quum dico me nihil voluptatis causa facere, de illo loquor sapiente, cui soli concedis voluptatem.

Non voco autem sapientem, supra quem quidquam est, nedum voluptas. Atqui ab hac occupatus, quomodo resistet labori, ac periculo, egestati, et tot humanam vitam circumstrepentibus minis ? quomodo conspectum mortis, quomodo doloris feret ? quomodo mundi fragores, et tantum acerrimorum hostium, a tam molli adversario victus ? Quidquid voluptas suaserit, faciet. Age, non vides quam multa suasura sit ? « Nihil, inquis, poterit suadere turpiter, quia adjuncta virtuti est. » Non vides iterum, quale sit summum bonum, cui custode opus est, ut bonum sit ? Virtus autem quomodo voluptatem reget quam sequitur, quum sequi parentis sit, regere imperantis ? a tergo ponis, quod imperat. Egregium autem habet virtus apud vos officium, voluptates prægustare ! Sed videbimus, an apud quos tam contumeliose tractata virtus est, adhuc virtus sit : quæ habere nomen