Pagina:Sénèque - De la vie heureuse.djvu/4

E Wikisource
Haec pagina emendata est


vocantium, conteritur vita inter errores, brevis, etiamsi dies noctesque bonæ menti laboremus. Decernatur itaque et quo tendamus, et qua; non sine perito aliquo, cui explorata sint ea, in quae procedimus: quoniam quidem non eadem hic, quæ iu ceteris peregrinationibus, conditio est. In illis comprehensus aliquis limes, et interrogati incolaæ non patiuntur errare: at hic tritissima quæque via, et celeberrima, maxime decipit. Nihil ergo magis præstandum est, quam ne, pecorum ritu, sequamur antecedentium gregem, pergentes non qua eundum est, sed qua itur. Atqui nulla res nos majoribus malis implicat, quam quod ad rumorem componimur: optima rati ea, quæ magno assensu recepta sunt, quodque exempla pro bonis multa sunt: nec ad rationem, sed ad similitudinem vivimus. Inde ista tanta coacervatio aliorum super alios ruentium. Quod in strage hominum magna evenit, quum ipse