Pagina:Sénèque - De la vie heureuse.djvu/40

E Wikisource
Haec pagina emendata est


suum non potest, si loco cessit ; interim, de quo agitur, multos ostendam voluptatibus obsessos, in quos fortuna omnia munera sua effudit, quos fatearis necesse est malos. Aspice Nomentanum et Apicium, terrarum ac maris (ut isti vocant) bona conquirentes, et super mensam recognoscentes omnium gentium animalia. Vide hos eosdem e suggestu rosæ exspectantes popinam suam ; aures vocum sono, spectaculis oculos, saporibus palatum suum delectantes. Mollibus lenibusque fomentis totum lacessitur eorum corpus : et ne nares interim cessent, odoribus variis inficitur locus ipse, in quo luxuriæ parentatur. Hos esse in voluptatibus dices : nec tamen illis bene erit, quia non bono gaudent.

XII. « Male, inquit, illis erit, quia multa interveniunt, quæ perturbant animum, et opiniones inter se contrariæ mentem inquietabunt. » Quod ita esse concedo ; sed nihilominus illi ipsi stulti, et inæquales et sub ictu pœnitentiæ positi, magnas