Pagina:Sénèque - De la vie heureuse.djvu/42

E Wikisource
Haec pagina emendata est


percipiunt voluptates : ut fatendum sit, tam longe tum illos ab omni molestia abesse, quam a bona mente : et (quod plerisque contingit) hilarem insaniam insanire, ac per risum furere. At contra sapientium remissæ voluptates, et modestæ, ac pæne languidæ sunt, compressæque, et vix notabiles : ut quæ neque arcessitæ veniant, nec quamvis per se accesserint, in honore sint, neque ullo gaudio percipientium exceptæ. Miscent enim illas, et interponunt vitæ, ut ludum jocumque inter seria. Desinant ergo inconvenientia jungere, et virtuti voluptatem implicare, per quod vitium pessimis quibusque adulantur. Ille effusus in voluptates, ructabundus semper atque ebrius, quia scit se cum voluptate vivere, credit et cum virtute : audit enim voluptatem separari a virtute non posse : deinde vitiis suis sapientiam inscribit, et abscondenda profitetur. Ita non ab Epicuro impulsi luxuriantur, sed