Pagina:Sénèque - De la vie heureuse.djvu/44

E Wikisource
Haec pagina emendata est


vitiis dediti luxuriam suam in philosophiæ sinu abscondunt, et eo concurrunt, ubi audiunt laudari voluptatem. Nec æstimant voluptas illa Epicuri (ita enim mehercules sentio) quam sobria et sicca sit ; sed ad nomen ipsum advolant, quærentes libidinibus suis patrocinium aliquod ac velamentum. Itaque quod unum habebant in malis bonum, perdunt, peccandi verecundiam. Laudant enim ea quibus erubescebant, et vitio gloriantur : ideoque ne resurgere quidem adolescentiæ licet, quum honestus turpi desidiæ titulus accessit.
Hoc est, cur ista voluptatis laudatio perniciosa sit, quia honesta præcepta intra latent : quod corrumpit, apparet.
XIII. In ea quidem ipse sententia sum (invitis hoc uostris popularibus dicam), sancta Epicurum et recta præcipere, et, si propius accesseris, tristia : voluptas enim illa ad parvum et exile revocatur, et quam nos virtuti legem dicimus, eam ille dicit voluptati : jubet illam parere naturæ. Parum est autem