Pagina:Sénèque - De la vie heureuse.djvu/46

E Wikisource
Haec pagina emendata est


luxuriæ, quod naturæ satis est. Quid ergo est ? ille quisquis desidiosum otium, et gulæ ac libidinis vices felicitatem vocat, bonum malæ rei quærit auctorem : et dum illo venit, blando nomine inductus, sequitur voluptatem, non quam audit, sed quam attulit : et vitia sua quum cœpit putare similia præceptis, indulget illis non timide, nec obscure, luxuriatur et jam nude, aperto capite. Itaque non dicam, quod plerique nostrorum, sectam Epicuri flagitiorum magistram esse ; sed illud dico : « Male audit ; infamis est, et immerito. » Hoc scire qui potes, nisi interius admissus ? Frons ipsa dat locum fabulæ, et ad malam spem irritat. Hoc tale est, quale vir fortis stolam indutus. Constante tibi pudicitia virilitas salva est : nulli corpus tuum patientiæ vacat, sed in manu tympanum est. Titulus itaque honestus eligatur, et inscriptio ipsa excitans animum ad ea repellenda, quæ statim enervant, quum