Pagina:Sénèque - De la vie heureuse.djvu/52

E Wikisource
Haec pagina emendata est


ita qui sectatur voluptatem, omnia postponit, et primam libertatem negligit, ac pro ventre dependit ; nec voluptates sibi emit, sed se voluptatibus vendit.

XV. « Quid tamen, inquit, prohibet in unum virtutem voluptatemque confundi, et effici summum bonum, ut idem et bonestum, et jucundum sit ? » Quia pars honesti non potest esse, nisi honestum, nec summum bonum habebit sinceritatem suam, si aliquid in se viderit dissimile meliori. Ne gaudium quidem quod ex virtute oritur, quamvis bonum sit, absoluti tamen boni pars est : non magis quam lætitia et tranquillitas, quamvis ex pulcherrimis causis nascantur. Sunt enim ista bona, sed consequentia summum bonum, non consummantia. Qui vero voluptatis virtutisque societatem facit, et ne ex æquo quidem, fragilitate alterius boni quidquid in altero vigoris est hebetat, libertatemque illam ita demum, si nihil se pretiosius novit, invictam, sub jugum mittit. Nam