Pagina:Sénèque - De la vie heureuse.djvu/54

E Wikisource
Haec pagina emendata est


(quæ maxima servitus est) incipit illi opus esse fortuna ; sequitur vita anxia, suspiciosa, trepida, casuum pavens ; temporum suspensa momenta sunt. Non das virtuti fundamentum grave, immobile, sed jubes illum in loco volubili stare. Quid autem tam volubile est, quam fortuitorum exspectatio, et corporis rerumque corpus afficientium varietas ? Quomodo hic potest Deo parere, et quidquid evenit, bono animo excipere, nec de fato queri, casuum suorum benignus interpres, si ad voluptatum dolorumque punctiunculas concutitur ? Sed ne patriæ quidem bonus tutor aut vindex est, nec amicorum propugnator, si ad voluptates vergit. Illo ergo summum bonum ascendat, unde nulla vi detrahatur ; quo neque dolori, neque spei, neque timori sit aditus, nec ulli rei quæ deterius summi boni jus faciat. Escendere autem illo sola virtus potest ; illius gradu clivus iste frangendus est : illa fortiter stabit, et quidquid evenerit feret, non patiens tantum, sed etiam volens ; omnemque temporum difficultatem