Pagina:Sénèque - De la vie heureuse.djvu/56

E Wikisource
Haec pagina emendata est


sciet legem esse naturæ ; et, ut bonus miles, feret vulnera, enumerabit cicatrices, et transverberatus telis, moriens, amabit eum, pro quo cadet, imperatorem ; habebit in animo illud vetus præceptum : Deum sequere. Quisquis autem queritur, et plorat, et gemit, imperata facere vi cogitur, et invitus rapitur ad jussa nihilominus. Quæ autem dementia est, potius trahi quam sequi ? tam, mehercule, quam, stultitia et ignorantia conditionis suae, dolere, quod est aliquid aut incidit durius, æque ac mirari, aut indigne ferre ea, quæ tam bonis accidunt quam malis ; morbos dico, funera, debilitates, et cetera ex transverso in vitam humanam incurrentia. Quidquid ex universi constitutione patiendum est, magno suscipiatur animo ; ad hoc sacramentum adacti sumus, ferre mortalia, nec perturbari his, quæ vitare non est nostræ potestatis. In regno nati sumus : Deo parere libertas est.
XVI. Ergo in virtute posita est vera felicitas. Quid hæc tibi suadebit ? ne quid aut bonum, aut malum existimes, quod nec