Pagina:Sénèque - De la vie heureuse.djvu/62

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


cur plura quam nosti ? turpiter aut tam negligens es, ut non noveris pauculos servos ; aut tam luxuriosus, ut plures habeas, quam quorum notitiæ memoria sufficiat. » Adjuvabo postmodum convicia, et plura mihi quam putas, objiciam ; nunc hoc respondebo tibi. Non sum sapiens, et, ut malevolentiam tuam pascam, nec ero. Exigo itaque a me, non ut optimis par sim, sed ut malis melior ; hoc mihi satis est, quotidie aliquid ex vitiis meis demere, et errores meos objurgare. Non perveni ad sanitatem, ne perveniam quidem : delinimenta magis quam remedia podagræ meæ compono, contentus si rarius accedit, et si minus verminatur. Vestris quidem pedibus comparatus, debilis cursor sum.
XVIII. Hæc non pro me loquor, ego enim in alto vitiorum omnium sum, sed pro illo, cui aliquid acti est. « Aliter, inquit, loqueris, aliter vivis. » Hoc, malignissima capita et optimo cuique inimicissima, Platoni objectum est, objectum