Pagina:Sénèque - De la vie heureuse.djvu/86

E Wikisource
Haec pagina emendata est


XXIV. Errat, si quis existimat facilem rem esse donare. Plurimum ista res habet difficultatis, si modo consilio tribuitur, non casu et impetu spargitur. Hunc promereor, illi reddo ; huic succurro, hujus misereor. Illum instruo, dignum quem non deducat paupertas, nec occupatum teneat. Quibusdam non dabo, quamvis desit : quia, etiamsi dedero, erit defuturum ; quibusdam offeram ; quibusdam etiam inculcabo. Non possum in hac re esse negligens : nunquam magis nomina facio quam quum dono. « Quid ? tu, inquis, recepturus donas » ? immo non perditurus. Eo loco sit donatio, unde repeti non debeat, reddi possit. Beneficium collocetur, quemadmodum thesaurus alte obrutus : quem non eruas, nisi fuerit necesse. Quid ? domus ipsa divitis viri, quantum habet benefaciendi materiam ? Quis enim liberalitatem tantum ad togatos vocat ? hominibus prodesse natura me jubet : servi liberine sint, ingenui an libertini, justæ libertatis, an inter