Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/11

E Wikisource
Haec pagina emendata est
vi
PRAEFATIO EDITORIS.

frater et successor, desiderio Anglorum vehementi satisfaciens exulem in Italia et Francia demoratum a. 1100 honorifice revocavit. At haud diu haec pax stetit. Decreta enim concilii Romae a. 1100 celebrati, quod excommunicationis sententiam tam in laicos qui investituras ecclesiarum darent, quam in clericos qui de manibus laicorum istas susciperent, intoserat, — materiam novarum contentionum praebuerunt et rixarum. Anselmus, quippe qui eorum vindex adversus tyrannidem Henrici exsurgere non dubitaret, a. 1103 iterum Anglia excedere coactus est. Conditionibus autem restaurandae concordiae excussis et lite de presbyteris per annulum et baculum investiendis prorsus diremta, a. 1106 cathedram Cantuariensem magno totius populi gandio recuperavit. Spiritu fortis, carne fragilis illucescente aurora quartae feriae solemnia paschalia A. D. I. 1109 praecedentis in pace obiit.

Inter omnes libros, quos S. Anselmus fidei christianae mysteria perscrutatus divinaeque sapientiae thesauris demersus mirabili ingenii acumine composuit, operi CUR DEUS HOMO inscripto — sive theologicam eius dignitatem perpendamus, sive quantum momenti ad ecclesiasticum de satisfactione dogma conformandum habuerit respiciamus — primas esse vindicandas partes constat.[1] De quo

  1. Cfr. C. Schwarz, De satisfactione Christi ab Anselmo Cantuariensi exposita. Gryphiae 1841. — Hasse I. c. II, 3, 12. p. 483 sq. 607 sq.: „Ans. ist die Erste, welcher eine eigentliche Theorie der Versöhnung aufgestellt hat. Und schon hieraus begreift sich der ausserordentliche Einfluss, welchen unsere Schrift auf die ganze Folgezeit ausgeübt hat. Denn es war doch nun eine feste Grundlage gegeben, an die alle weitern Theologumena über den Gegenstand anknüpfen konnten. — So weit sich von einem Dogma in dieser Beziehung reden lässt, muss man unsern Scholastiker als den ersten Begründer desselben betrachten. — Von keiner seiner Schriften lässt sich so sehr behaupten, wie von den BB. Cur Deus Homo, dass sie für die gesammte Kirche Frucht getragen und ihrem innersten Leben zu Gute gekommen ist.“