Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/12

E Wikisource
Haec pagina emendata est
vii
PRAEFATIO EDITORIS.

haec fere sunt quae praefanda esse videantur. Ac primum quidem investigemus, quibusnam causis internis externisve adductus A. scriptum illud confecerit. Iam Priorem Beccensem, per fidem ad intellectum proficiendi studiosum, vim rationemque mortis Christi vicariae — ex qua pendet humana salus — mente agitasse, patet ex Dialogo „de Veritate,“ cuius origo in annum circiter 1065 est referenda, cuiusque in capite octavo quatenus eadem res debeat esse et non esse edisserens, inter alia: „Dominus Iesus, inquit, quia solus innocens erat, non debuit mortem pati nec ullus eam illi debuit inferre, et tamen eam debuit pati, quia ipse sapienter et benigne et utiliter voluit eam sufferre.“ In lectione autem patrum ecclesiae veteris (Hilarii, Ambrosii, Augustini, Leonis M., Gregorii M. all.)[1] — quorum post s. apostolos nec voces flocci pependit et vestigia pie studuit premere — quum scholae monasteriali praepositus multum sudaret, de notionibus redemtionis et reconciliationis invenit exposita, in quibus sibi non acquiescendum esse existimavit. Quamvis enim omnes inde ab ecclesiae primordiis testes illi veritatis sanguini Salvatoris non potuerint vim quae ei debetur propitiatoriam ac satisfactoriam non attribuere, hos tamen prae aliis fidei articulis instituenda in causas incarnationis et passionis Christi per eundemque comparatae humano generi salutis modum inquisitione accurata

  1. Vide S. Ans. Epistolarum Lib. IV, 106.