Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/15

E Wikisource
Haec pagina emendata est
x
PRAEFATIO EDITORIS.

Iam vero de tempore compsiti ed editi huiusce operis erit agendum. Monasterio Beccensi relicto S. Anselmus posteaquam a. 1093 in Angliam transmigravit, quantum scribendi otium ipsi superfuit ante omnia eo esse conferendum arbitratus est, ut litem per Roscelinum canonicum Compendiensem nominalistam eundemque tritheistam in ecclesia Gallicana concitatam atque in synodo Suessionensi non sedatam nisi per speciem prorsus dirimeret doctrinae armis adiutus. Hinc libro egregio „de fide trinitatis“ Becci inchoato in Britannia novitius extremam manum imposuit eoque adversarii istius sophismata confutavit sagacissimus dogmatis ecclesiastici propugnator. Quo facto tractatum „Cur Deus Homo“ aggressus, iam per aestatem anni 1094 eius librum primum a Fratre Ermero[1] transscriptum ad ecclesiam Beccensem direxit. Nec mirum, si haec particula operis diu exspectati ac vehementer desiderati, auctore inscio et invito, multis exemplis brevi tempore longe lateque circumferebatur. Secuta dein sunt proelia in favorem libertatis

  1. Quem auctor Epp. 3, 25 (cfr. 1, 17) carissimum filium suum et baculum senectutis suae appellat.