Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/16

E Wikisource
Haec pagina emendata est
xi
PRAEFATIO EDITORIS.

ecclesiasticae a. S. Anselmo contra Guilelmum regem suscepta; quae dum gerebantur, nostro denegata est opportunitas saepe in remotiorem camerae locum secedendi coelestibusque studiis inhaerendi; ac variae tribulationes eum coegerunt, in longinquum tempus differre voluminis illius coepti consummationem. Tandem flumini se obvium ferre solum impotens ad sedem apostolicam confugit; id quod supra pag. V. enarravimus. Per hoc autem exilium Italicum Iohannes Abbas coenobii S. Salvatoris apud Telesim in Capuana provincia siti, olim Monachus Beccensis et S. Anselmi discipulus, magistrum carissimum ut in ipsius villa Scalvia menses a. 1098 aestivos transigeret hospitaliter invitavit. Huc itaque devertit exul et hac in habitatione montuosa turbarumque tumultu vacua vacavit die noctuque cum divinae contemplationi tum secundo nostri tractatus libro conficiendo, quamquam spatium quaestionibus quae restiterant enodandis satis congruum nactus non est. In Angliam reversus, scripti totius apographum per monachos Cantuarienses curatum anno ferme 1104 Paschali huius nominis secundo Papae transmisit.[1]

Quoad indolem operis internamque oeconomiam, id quare inscripserit „Cur Deus Homo,“ quidve fuerit cur in libros distinxerit duos, ac quale eorum sit discrimen materiale, — S. Anselmus ipse in Praefatione sua exposuit. Dialogi autem formam L. I. c. 1 s. f. ideo se fatetur adhibuisse, „quoniam ea quae per interrogationem et responsionem investigantur, multis et maxime tardioribus ingeniis magis patent et ideo plus placent;“ quod quidem

  1. Cfr. S. Ans. Epistolarum Lib. IV, 55.