Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/18

E Wikisource
Haec pagina emendata est
XIII
PRAEFATIO EDITORIS.

meruit, ad textum librorum „Cur Deus Homo“ inscriptorum nativae integritati ac puritati restituendum undequaque corrogavit consuluitque novem codices manuscriptos hos: scil. tres victorinos (A a b c),[1] unum Iolianum (B) et quinque alios bibliothecarum Cisterciensis (C), monasterii S. Michaelis in dioecesi Verodunensi siti (D), Gemmeticensis (E) ac Beccensis (F a b).[2]

At enim vero vir ille doctus, cuius industriae accurata et scrupulosa collectio variarum lectionum in codicibus obviarum debetur,[3] non proinde atque hi ipsi postulabant, locos depravatos emendare et comformare ausus est; nec semel scripturam quam libri tuebantur omnes, in textum recipere apertave librariorum menda tollere dubitavit. Hinc non defuerunt in quibus haec nostra editio elaboraret. Qua in adornanda penum criticum sedulitate Gerberoniana nobis subministratum religiose excussimus; codicum in verbis singulis et capitum partitione[4] consensum numquam non retinuimus; ubi genuinam auctoris orationem restaurare studiosi a textu vulgato discessimus, testium auctoritate apposita lectiones varias conferendi et diiudicandi facultatem dedimus lecturis, quibus ipsis supellectilem brevium annotationum haud ingratam fore speramus.

  1. Quae lunulis inclusimus sigla, iis in apparatu nostra editionis critico sumus usi.
  2. Cfr. Bern. de Montfaucon, Bibliotheca Bibliothecarum Manuscr. Nova. Paris. MDCCXXXIX. Tom. II, 1369. 1347. 1178. 1208. 1252.
  3. S. Ans. Opp. ed. Gerb. P. 611—621 s. h. t.: „Castigationes Et Variae Lectiones Librorum Cur Deus Homo.“
  4. Cuius quidem origo in omnibus scriptis ad S. Anselmum ipsum referenda esse videtur. Cfr. Epist. 4, 42.