Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/21

E Wikisource
Haec pagina emendata est
XVI
PRAEFATIO S. ANSELMI.

i. e. in corpore et anima frueretur; ac necesse esse ut hoc fiat de homine, propter quod factus est; sed nonnisi per hominem Deum, atque ex necessitate omnia quae de Christo credimus fieri oportere. Hanc Praefatiunculam cum Capitulis totius operis omnes qui librum hunc transcribere volent, ante eius principium ut praefigant postulo; quatenus in cuiuscunque manus venerit, quasi in eius fronte aspiciat, si quid in toto corpore sit quod non despiciat.