Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/23

E Wikisource
Haec pagina emendata est
XVIII
CAPITULA.

et non veni facere voluntatem meam, et proprio Filio suo non pepercit, et non sicut ego volo, sed sicut tu vis.

10. Item de eisdem, quomodo aliter recte intelligi possunt.

11. Quid sit peccare et pro peccato satisfacere.

12. Utrum sola misericordia sine omni solutione deceat Deum peccata dimittere.

13. Quod nihil minus sit tolerandum in rerum ordine, quam ut creatura creatori honorem auferat, et non solvat quod aufert.

14. Cuiusmodi honor Dei sit poena peccantis.

15. Si Deus vel ad modicum patiatur honorem suum violari.

16. Ratio cur numerus angelorum qui ceciderunt, restituendus sit de hominibus.

17. Quod alii angeli pro illis non possint restitui.

18. Utrum plures futuri sint sancti homines, quam sint mali angeli.

19. Quod homo non possit salvari sine peccati satisfactione.

20. Quod secundum mensuram peccati oporteat esse satisfactionem, nec eam homo per se facere possit.

21. Quanti ponderis sit peccatum.

22. Quam contumeliam fecit homo Deo, cum se permisit a diabolo vinci, pro qua satisfacere non potest.

23. Quid abstulit Deo cum peccavit, quod reddere nequit.

24. Quod quamdiu homo non reddit Deo quod debet, non possit esse beatus nec excusetur impotentia.

25. Quod ex necessitate per Christum salvetur homo.


II.

1. Quod homo a Deo factus sit iustus, ut Deo fruendo beatus esset.

2. Quod homo non moreretur, si non peccasset.