Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/24

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
XIX
CAPITULA.

3. Quod cum corpore in quo vivit in hac vita, homo resurget.

4. Quod de humana natura perficiet Deus quod incepit.

5. Quod quamvis hoc necesse sit fieri, tamen hoc non faciet cogente necessitate, et quae sit necessitas quae sufert gratiam aut minuit, et quae necessitas surgeat.

6. Quod satisfactionem per quam salvatur homo, non possit facere nisi Deus homo.

7. Quod necesse sit eundem ipsum esse perfectum Deum et perfectum hominem.

8. Quod ex genere Adae et de Virgine femina Deum oporteat assumere hominem.

9. Quod necesse sit Verbum solum et hominem in unam convenire personam.

10. Quod idem homo non ex debito moriatur, et quomodo possit vel non possit peccare, et cur ille vel angelus de sua iustitia laudandus sit, cum peccare non possint.

11. Quod moriatur ex sua potestate et quod mortalitas non pertineat ad puram hominis naturam.

12. Quod quamvis incommodorum nostrorum particeps sit, miser tamen non sit.

13. Quod cum aliis imfirmitatibus nostris ignoratiam non habeat.

14. Quomodo mors eius praevaleat numero et magnitudine peccatorum omnium.

15. Quomodo deleat more eadem etiam peccata eum perimentium.

16a. Qualiter Deus de massa pecatrice assumsit hominem sine peccato, et de salvatione Adae et Evae.

16b. Quomodo non necessitate mortuus est, qui non potuit esse nisi quia erat moriturus.

17. Quo in Deo non sit necessitas vel impossibilitas, et quid sit necessitas cogens et necessitas non eogens.