Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/26

E Wikisource
Haec pagina emendata est
S. ANSELMI CANTUARIENSIS

LIBER PRIMUS

CUR DEUS HOMO.




 11. Saepe et studiosissime a multis rogatus sum et verbis et litteris, quatenus cuiusdam quaestionis de fide nostra rationes, quas soleo respondere quaerentibus, memoriae scribendo commendem;[1] dicunt enim sibi placere eas et arbitrantur satisfacere.  2Quod petunt, non ut per rationem ad fidem accedant, sed ut eorum quae credunt intellectu et contemplatione delectentur; et ut sint, quantum possunt, parati semper ad satisfactionem omni poscenti se rationem de ea quae in nobis est spe.[2]  3Quam quaestionem solent et infideles nobis simplicitatem christianam quasi fatuam deridentes obiicere, et fideles multi in corde versare: qua scilicet ratione vel necessitate Deus homo factus sit, et morte sua, sicut nos credimus et confitemur, mundo vitam reddiderit; cum hoc aut per aliam personam, sive ange-

  1. commendarem Aa B.
  2. Cfr. 1. Petr. 3, 15: ἔτοιμοι ἀεὶ πρὸς ἀπολογίαν παντὶ τῷ αἰτοῦντι ὑμᾶς λόγον περὶ τῆς ἐν ὑμῖν ἐλπίδος.