Pagina:S Anselmi Cantuariensis libri duo Cur De.pdf/27

E Wikisource
Haec pagina emendata est
2
S. ANSELMI CANTUARIENSIS

licam sive humanam, aut sola voluntate facere potuerit.  4De qua quaestione non solum litterati, sed etiam illitterati multi quaerunt et rationem eius desiderant.  5Quoniam ergo multi de hac tractari postulant, et licet in quaerendo valde videatur difficilis, in solvendo tamen omnibus est intelligibilis, et propter utilitatem et rationisque pulchritudinem amabilis; quamvis a sanctis patribus inde quod sufficere debeat, dictum sit, tamen de illa curabo, quod mihi Deus dignabitur aperire, petentibus ostendere.  6Et quoniam ea quae per interrogationem et responsionem investigantur, multis et maxime tardioribus ingeniis magis patent et ideo plus placent; unum ex illis qui hoc flagitant, qui inter alios instantius ad hoc me sollicitat, accipiam mecum disputantem, ut Boso quaerat, et Anselmus respondeat hoc modo.

 12. Boso. Sicut rectus ordo[1] exigit, ut profunda christianae fidei credamus, priusquam ea praesumamus ratione discutere; ita negligentia mihi videtur, si, postquam confirmati sumus in fide, non studemus quod credimus intelligere.  2Quapropter quoniam gratia Dei praeveniente fidem nostrae redemptionis sic puto me tenere, ut etiam si nulla ratione quod credo possim comprehendere, nihil tamen sit quod me ab eius firmitate va-

  1. Cfr. Proslogium c. 1: „Non tento, Domine, penetrare altitudinem tuam, quia nullatenus comparo illi intellectum meum; sed desidero aliquatenus intelligere veritatem tuam, quam credit et amat cor meum. Neque enim quaero intelligere, ut credam; sed cred, ut intelligam. Nam et hoc credo, quia nisi credidero, non intelligam.“ — Qualem S. Anselmus rationem fidei cum intellectu mutuam defenderit, accurate et subtiliter edisseruit F. R. Hasse in libro: Anselm von Canterbury. 3, 2. („Die allgemeinen Principien A.'s.“)